Novum Testamentum
Vir Sanctus Lucas. Caput 2.1-20
ante diem VIII Kalendas Ianuarias
Caput II – Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum
by Michael Lambert
November 2024
Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. 2. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino. 3. Et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4. Ascendit autum et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David 5. ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate. 6. Factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret. 7. Et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio. 8. Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. 9. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno. 10. Et dixit illis angelus, “Nolite timere! Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo 11. quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David. 12. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praespio.” 13. Et subito facta est cum angelo multitudae caelestis laudantium Deum et dicentium, 14. “Gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis.” 15. Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum. Pastores loquebantur ad invicem. “Transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis.” 16. Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. 17. Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. 18. Et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipos. 19. Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. 20. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos.
exeo, exire, exii or exivi, exitum. Verb. To exit or go out
edictum, edicti. Noun. Edict
singuli, -ae, -a. Adjective plural only. Each one, individually
praeses, praesidis. Noun. Governor
Publis Sulpicius Quirinis, governor of Syria, aka Cyrenius
Judea included in census of 6 CE
profiteor, profiteri, professus sum. Verb. To register
desponsa, desponsae. Participle. Betrothed
praegnas, praegnatis. Adjective. With child, pregnant
pario, parere, peperi, partum. Verb. To bear, give birth to
primogenitus, -a, -um. Adjective. First born
panni, pannorum. Noun, plural. Swaddling clothes
praesepium, praesepii. Noun. Manger, crib
diversorium, diversorii. Noun. Inn
pastor, pastoris. Noun. Shepherd
grex, gregis. Noun. Flock, birds or animals (sheep)
evangelizo, evangelizare, evangelizavi, evangelizatum.
Verb. To proclaim
militia, militiae. Noun. Host
ad invicem. Phrase. To one another
audio, audire, audivi or audii, auditum. Verb. To hear
miror, mirari, miratus sum. Verb. To wonder [at something]
Herod Archelaus, son of Herod the Great. Roman Jewish
client king of Judea. Lived 23 BCE-18 CE. Census 6 CE